Ich brauche hilfe, muss für die Schule einen Text aus Ciceros Reden gegen Verres übersetzen, meine Note hängt davon ab... Bin auch schon dankbar wenn jemand nur einen Satz übersetzen kann.
A Tyndaritanis positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? At quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. Qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque* Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.
Hilfe wäre wirklich hammer!