heyy schönen Abend euch! Ich brauche ganz dringend Hilfe bei diesem Lateinischen Text.

Vielleicht gibt es ja einen Lateinprofi oder irgendjemanden, der mich unterstützen könnte, weil ich komme hier nach wirklich langem Probieren einfach nicht mehr weiter.. Ganz viele Grüße und Dank im Voraus!!!

Um diesen lateinischen Text handelt es sich:

Sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat versatae esse videantur? Accipite, si vultis, iudices, rem eius modi, ut amentiam singularem et furorem iam, non cupiditatem eius perspicere possitis. Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit. Is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos, quo se contulit, propter virtutem splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. Quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi, ut Diodorum ad se vocaret ac posceret. Ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse.