Latein Übersetzung Scipio und Hannibal?

Hallo ich bräuchte Hilfe bei der Übersetzung dieses Textes:

Was wäre wenn? - Ein Dialog zwischen Hannibal und Scipio

P. Scípiò cum Hannibale, quem apud Zamam proeliõ vicerat, sermõnem habuit:

Scípio: Quem tù, Hannibal, mãximum imperatorem putãs?

Hannibal: Alexandrum, régem Macedõnum', māximum imperatõrem puto. Paucis enim militibus multos hostēs fudit.

Scípio: Nisi Alexander iudicio tuò maximus imperator esset, quem mãximum imperatorem appellãres, Hannibal?

Hannibal: Pyrrhum, illum regem Molossõrum, mãximum appellãrem, quod pridenter homines sibì conciliavit'. Quã dē causā multae gentes Italicae imperium eius anteposuērunt imperiõ Romanõrum. Praetereā duõbus proelits Pyrrhus vos vicit. Neque certe proeliõ tertio victus esset, sì mãiõres copias habuisset.

Scípiõ: Si Alexander et Pyrrhus nobis ignoti essent, quis à te mãximus imperator nominãrētur?

Hannibal: Mē ipsum ita nominarem. Hannibal: Mē ipsum ita nōminārem.

Scīpiō: At apud Zamam ā mē victus es.

Hannibal: Ita est. Sī vērō ego tē vīcissem, ō Scīpiō, mē scīlicet nōn

post Alexandrum Pyrrhumque, sed ante eōs nōmināvissem.

Hīs verbīs audītīs Scīpiō māgnā laetitiā affectus est.

Nam intellēxerat sē quoque ipsum iūdiciō Hannibalis

imperātōrem ēgregium esse.

(nach: Plutarch, Parallelbiographien)

Grüsse
MalinGeza

Geschichte, Sprache, Fremdsprache, Text, Übersetzung, Grammatik, Hannibal, Lateinübersetzung

Meistgelesene Beiträge zum Thema Übersetzung