Welche Epigramme von martial enthalten die Namen Sextus, Quintus und Markus?

2 Antworten

Hallo,

hier sind alle Epigramme, die die drei Namen enthalten und als SA-Text in Frage kommen: Die Epigramme, die ich für besonders wahrscheinlich halte, habe ich fettgedruckt!

I,5

Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:

     vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

II,3

Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur:

     debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.

II,13

Et iudex petit et petit patronus:

solvas censeo, Sexte, creditori.

II,44

Emi seu puerum togamue pexam

seu tres, ut puta, quattuorue libras,

Sextus protinus ille fenerator,

quem nostis veterem meum sodalem,

ne quid forte petam timet cavetque,

et secum, sed ut audiam, susurrat:

'Septem milia debeo Secundo,

Phoebo quattuor, undecim Phileto,

et quadrans mihi nullus est in arca.'

O grande ingenium mei sodalis!

Durum est, Sexte, negare, cum rogaris:

quanto durius, antequam rogeris!

II,55

Vis te, Sexte, coli: volebam amare.

Parendum est tibi: quod iubes, coleris;

sed si te colo, Sexte, non amabo.

II,87

Dicis amore tui bellas ardere puellas,

     qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.

III,8

"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."

     Unum oculum Thais non habet, ille duos.

III,11

Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,

     cur in te factum distichon esse putas? ‹

Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?

     Dic mihi, quid simile est Thais et Hermione?

Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:

     si non volt Quintus, Thaida Sextus amet.

III,38

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,

     Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.

"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso

     atque erit in triplici par mihi nemo foro."

Egit Atestinus causas et Ciuis ‹ utrumque

     noras ‹; sed neutri pensio tota fuit.

"Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:

     audieris, dices esse Maronis opus."

Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis

     sunt tibi, Nasones Vergiliosque vides.

"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista

     res aluit; pallet cetera turba fame.

"Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae."

     Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

III,62

Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,

     quod sub rege Numa condita vina bibis,

quod constat decies tibi non spatiosa supellex,

     libra quod argenti milia quinque rapit,

aurea quod fundi pretio carruca paratur,

     quod pluris mula est quam domus empta tibi:

haec animo credis magno te, Quinte, parare?

     Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.

IV, 72

Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.

     Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.

"Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?

     Non, inquis, faciam tam fatue." Nec ego.

IV,68

Invitas centum quadrantibus et bene cenas.

     Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?

V,5

Sexte, Palatine cultor facunde Minervae,

     ingenio frueris qui propiore dei -

nam tibi nascentes domini cognoscere curas

     et secreta ducis pectora nosse licet -:

5 sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,

     qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.

Ad Capitolini caelestia carmina belli

     grande cothurnati pone Maronis opus.

VI,1

Sextus mittitur hic tibi libellus,

in primis mihi care Martialis:

quem si terseris aure diligenti,

audebit minus anxius tremensque

magnas Caesaris in manus venire.

VI,11

Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes

     miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,

nec melior panis turdusue dabatur Orestae,

     sed par atque eadem cena duobus erat.

Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:

     non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.

Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:

     vis te purpureum, Marce, sagatus amem?

Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.

     Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.

VII,93

Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis

    circuit, ancipiti vix adeunda iugo,

quid tam saepe meum nobis abducere Quintum

    te iuvat et lenta detinuisse mora?

Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,

    propter vicinum qui pretiosus erat?

Sed iam parce mihi, nec abutere, Narnia, Quinto:

    perpetuo liceat sic tibi ponte frui.

VII,86

Ad natalicias dapes vocabar,

essem cum tibi, Sexte, non amicus.

Quid factum est, rogo, quid repente factum est,

post tot pignora nostra, post tot annos

quod sum praeteritus vetus sodalis?

Sed causam scio. Nulla venit a me

Hispani tibi libra pustulati

nec levis toga nec rudes lacernae.

Non est sportula quae negotiatur;

pascis munera, Sexte, non amicos.

Iam dices mihi "Vapulet vocator."

VIII,76

"Dic verum mihi, Marce, dic, amabo;

nil est quod magis audiam libenter."

Sic et cum recitas tuos libellos,

et causam quotiens agis clientis,

oras, Gallice, me rogasque semper.

Durum est me tibi quod petis negare.

Vero verius ergo quid sit audi:

verum, Gallice, non libenter audis.

VIII,9

Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat

    lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.

Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:

    si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.

VIII,17

Egi, Sexte, tuam pactus duo milia causam:

    misisti nummos quod mihi mille quid est?

"Narrasti nihil" inquis "et a te perdita causa est."

    Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.

IX,52

Si credis mihi, Quinte, quod mereris,

natalis, Ovidi, tuas Aprilis

ut nostras amo Martias Kalendas.

felix utraque lux diesque nobis

signandi melioribus lapillis!             

hic vitam tribuit sed hic amicum.

plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.

IX,53

Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam

       munera; tu prohibes: inperiosus homo es.

parendum est monitis, fiat quod uterque volemus

       et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.

IX,99

Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,

       charta salutatrix si modo vera refert:

Marcus Palladiae non infitianda Tolosae

       gloria, quem genuit Pacis alumna Quies

tu qui longa potes dispendia ferre viarum,              5

       i, liber, absentis pignus amicitiae.

vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;

       grande tui pretium muneris auctor erit:

multum, crede mihi, refert a fonte bibatur

       quae fluit an pigro quae stupet unda lacu.              10

X,32

Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,

       Quos referat voltus, Caediciane, rogas?

Talis erat Marcus mediis Antonius annis

       Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.

Ars utinam mores animumque effingere posset!              5

       Pulchrior in terris nulla tabella foret.

LG

Von Experte verbosus bestätigt

ich hätte noch eins als Ergänzung zur perfekten Aufstellung von verbosus:

V,29

Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:

     "Formonsus septem, Marce, diebus eris."

Si non derides, si verum, lux mea, narras,

     edisti numquam, Gellia, tu leporem.