Welcher Lateintext könnte in meiner Klausur abgefragt werden?

1 Antwort

Zum Thema: Zähne

1,19

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:

     expulit una duos tussis et una duos.

Iam secura potes totis tussire diebus:

     nil istic quod agat tertia tussis habet. (27 W.)

12,23

Dentibus atque comis — nec te pudet — uteris emptis.

     Quid facies oculo, Laelia? non emitur. (20 W.)

14,22

Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis

     Defuerit, dentes pinna levare potest. (12 W.)

Zum Thema: Aussehen und Charakter

1,9

Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:

     sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est. (17 W.)

2,35

Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,

     in rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes. (14 W.)

3,8

"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."

     Unum oculum Thais non habet, ille duos. (14 W.)

Zum Thema: Schreiben

1,110

Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.

     Ipse nihil scribis: tu breviora facis. (12 W.)

Zum Thema: Beziehung

4,12

Nulli, Thai, negas; sed si te non pudet istud,

     hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil. (15 W.)

10,43

Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.

       Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager. (15 W.)

9,10

Nubere vis Prisco: non miror, Paula; sapisti.

       ducere te non vult Priscus: et ille sapit. (15 W.)

Und ganz beliebt:

Passend zu Postumus und eurem gelesenen 2,21

2,10

Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,

     laudo: licet demas hinc quoque dimidium.

Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?

     Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium. (26 W.)

2,12

Esse quid hoc dicam quod olent tua basia murram

     quodque tibi est numquam non alienus odor?

Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume,semper:

     Postume, non bene olet qui bene semper olet. (33 W.)

5,58(, das auch gekürzt werden kann, sodass nur Vers 1+2 und die letzten beiden stehen bleiben)

Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper:

     dic mihi, cras istud, Postume, quando venit? (14 W.)

[Quam longe cras istud! ubi est? aut unde petendum?

     Numquid apud Parthos Armeniosque latet?

Iam cras istud habet Priami uel Nestoris annos.              5

     Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?]

Cras vives? Hodie iam vivere, Postume, serum est:

     ille sapit quisquis, Postume, vixit heri. (14 W.)


Lila193 
Beitragsersteller
 12.06.2024, 22:19

Vielen lieben Dank!

0