Lateinarbeit, Plinius, Humantias

2 Antworten

Vom Beitragsersteller als hilfreich ausgezeichnet

Habe mir das mit den Konjunktiven und den Steigerungen nochmals durch den Kopf gehen lassen ===> tippe auf 5,19

1) Video quam molliter tuos habeas; quo simplicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem. (2) Est mihi semper in animo et Homericum illud πατὴρ δ' ὥς ἤπιος ἦεν et hoc nostrum "pater familiae". Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget. (3) Homo probus officiosus litteratus; et ars quidem eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit. Nam pronuntiat acriter sapienter apte decenter etiam; utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est. Idem tam commode orationes et historias et carmina legit, ut hoc solum didicisse videatur.

(4) Haec tibi sedulo exposui, quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda ministeria praestaret. Accedit longa iam caritas hominis, quam ipsa pericula auxerunt. (5) Est enim ita natura comparatum, ut nihil aeque amorem incitet et accendat quam carendi metus; quem ego pro hoc non semel patior. (6) Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper; deinde dum per continuos dies nimis imperat voci, veteris infirmitatis tussicula admonitus rursus sanguinem reddidit. (7) Qua ex causa destinavi eum mittere in praedia tua, quae Foro Iulii possides. Audivi enim te saepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum. (8) Rogo ergo scribas tuis, ut illi villa, ut domus pateat, offerant etiam sumptibus eius, si quid opus erit. (9) Erit autem opus modico; est enim tam parcus et continens, ut non solum delicias verum etiam necessitates valetudinis frugalitate restringat. Ego proficiscenti tantum viatici dabo, quantum sufficiat eunti in tua. Vale.

Hallo hier eine kurze Auswahl von Briefen, die vielleicht in Frage kommen, vor dem Komma ist das Buch – hinter dem Komma der Brief.

Originaltexte zu finden unter der webside von thelatinlibrary,com und dann auf Pliny the younger klicken

1) Plinius 8, 16 = Menschlichkeit gegen Sklaven (Gaius Plinius grüßt seinen Freund Paternus)

2) Plinius 3, 14 (Gaius Plinius grüßt seinen Acilius)

3) Plinius 9, 21 (Plinius setzt sich für einen Freigelassenen ein)

4) Plinius 5, 19 (Die Sorge des Plinius für seinen Freigelassenen)

im Kommentar schicke ich dir noch ein paar Plinius-Briefe, die auch über das Thema gehen, aber aus mehrern Textstellen "zusammengeschnitten sind" - und gerne als Tests genommen werden


Josephinee313 
Beitragsersteller
 13.06.2012, 23:11

Wow, vielen Dank!

0
rhenusanser  13.06.2012, 20:20
(Plin.epist.2,6,3-5)

Kontext des folgenden Briefabschnittes: Ein ebenso verschwenderischer wie geiziger Gastgeber sieht auf den sozialen Rang seiner Gäste und bewirtet sie unterschiedlich. Plinius und der namentlich nicht genannte Dialogpartner sind Gäste dieses Gastmahls und Zeugen dieser Behandlung. Plinius fährt in seinem Bericht fort:

Animadvertit, qui mihi proximus recumbebat, et, an probarem, interrogavit. Negavi. „Tu ergo" inquit „quam consuetudinem sequeris?" – „Eadem omnibus pono; ad cenam enim, non ad notam invito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequavi." – „Etiamne libertos?" – „Etiam; convictores enim tunc, non libertos puto." - Et ille: „Magno tibi constat." – „Minime." – „Qui fieri potest?" – „Quia scilicet liberti mei non idem, quod ego, bibunt, sed idem ego, quod liberti." - Et hercule, si gulae temperes, non est onerosum, quo utaris ipse, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.

Animadvertit: sc. id animadvertit is, qui ... - recumbere: zu Tisch liegen - an: ob - quam (consuetudinem): qui, quae quod hier als Fragepronomen gebraucht! - ponere: h. vorsetzen - nota, ae f.: Beschimpfung - exaequo: sc. eos, quos ... - (ex)aequare aliquem (aliqua re): jm. (durch etw.) gleichstellen - torus, i m.: Speisesofa - libertus, i m.: Freigelassener; also ehemalige Sklaven, die sich von ihrem Herrn loskaufen konnten. - convictores ... , non libertos puto: sc. eos - magno (pretio) constare: teuer zu stehen kommen - qui: wie - quod ego: sc. bibo - sed idem ego: sc. bibo - quod liberti: sc. bibunt - gula, ae f.: Gaumen, Eßlust - temperare mit Dat.: etwas mäßigen - quo utaris: erg. davor id - communicare aliquid cum aliquo: etw. mit jm. teilen - illa: sc. gula - quibus (Dativ) ... consulas: consulere mit Dativ: h.sorgen für etw. - aliquanto: bedeutend - aliena contumelia = contumelia aliorum; contumelia, ae f.: Beleidigung.

0