Latein Gedicht mit folgenden Vokabeln?

1 Antwort

Vom Beitragsersteller als hilfreich ausgezeichnet

coniunx iuvare legere maritus libellus notus orbis placere queri requirere und versus

Du findest die Vokabeln meiner Meinung nach bei Martial – aber verteilt auf 2 Epigramme. Vielleicht wird ja auch nur der Teil genommen, der nicht von mir eingeklammert wurde. Viel Glück.

 Martial: Liber 1,1

Hic est quem legis ille, quem requiris,

toto notus in orbe Martialis

argutis epigrammaton libellis:

[cui, lector studiose, quod dedisti

viventi decus atque sentienti,              

rari post cineres habent poetae]

 Liber 1, 35

Versus scribere me parum severos

nec quos praelegat in schola magister,

Corneli, quereris: sed hi libelli,

tamquam coniugibus suis mariti,

non possunt sine mentula placere.  

            

[Quid si me iubeas thalassionem

verbis dicere non thalassionis?

quis Floralia vestit et stolatum

permittit meretricibus pudorem?]

 Lex haec carminibus data est iocosis,              

ne possint, nisi pruriant, iuvare.

[Quare deposita severitate

parcas lusibus et iocis rogamus,

nec castrare velis meos libellos:

Gallo turpis est nihil Priapo.]