Latein SchulaAufgabe Caesar de bello gallico welcher text?

1 Antwort

Hallo,

da es sich bei den Vokabellisten ganz allgemein um häufige Vokabeln bei Caesar handelt, ist es schwer, einen Vorschlag zu machen, da es viele denkbare Textstellen gibt. Aber aufgrund des ablativus absolutus "quibus rebus cognitis", der in der Liste steht, würde ich Kapitel 19 aus dem ersten Buch vorschlagen:

1 Quibus rebus cognitis cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. 2 His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur. 3 Itaque priusquam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; 4 simul commonefacit quae ipso praesente in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit. 5 Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.

Hoffe, das hilft dir weiter.

LG

Ergänzung: Diesen ablativus absolutus findest du auch in folgenden Kapiteln: 6,2 ; 7,18 ; 7,56 ; 7,72) Die Variante "his rebus cognitis" findest du in: 2,17 ; 4,30 ; 5,11 ; 5,18 ; 6,10 ; 7,41 und 7,86.