Kann jemand mir bei der Latein übersetztung von mundus novus Frauen (s Text) helfen?
Guten Tag, höchstwahrscheinlich kommt dieser Text morgen in der Klausur dran: Mulieres (ut dixi) etsi nudae incedant et libidinosissimae sint, earum tamen corpora habent satis formosa et munda. Neque tam turpes sunt, quantum quivis forsan existimare posset, quia, quoniam carnose sunt, minus apparet earum turpitudo; quae scilicet pro maiore parte a bona corporaturae qualitate operta est. Mirum nobis visum est, quod inter eas nulla videbatur, quae haberet ubera caduca; et quae parturierant, uteri forma et contractu nihil distinguebantur a virginibus et in reliquis corporum partibus similia videbantur, quae propter honestatem consulto praetereo. Quando se christianis iungere poterant, nimia libidine pulsae omnem pudicitiam contaminabant atque prostituebant. Vivunt annis centum quinquaginta et raro aegrotant. Et, si quam adversam valetudinem incurrunt, se ipsos cum quibusdam herbarum radicibus sanant. Haec sunt, quae notabiliora apud illos cognovi. Könnt ihr mir bei der Übersetztung helfen, oder gibt es die schon irgendwo?