Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, [ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum], nego [ullam picturam neque in tabula neque in textili], quin conquisierit, inspexerit, quod placitum sit, abstulerit.

Magnum videor dicere: attendite etiam, quem ad modum dicam.

cum dico [istum nihil eius modi rerum in tota provincia reliquisse], Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius (dico): nihil in aedibus cuiusquam, ne in quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.