kann mir jemand einen lateinischen text, den ich morgen abgeben muss übersetzen?
In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque,
sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt;
earumque factionum sunt principes,
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur,
quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
Idque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret.
Suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem.
Wäre super nett!!!
Schule,
Sprache,
Übersetzung,
Latein