Cella eius ornata est effigiebus Herculis illos duodecim labores subeuntis.

Neque umquam memoriam meam fugiet simulacrum Iovis ibi collocatum, quod a Phidia ebore atque auro factum est.

Satis apparet, quare Graeci eum locum pulcherrimum atque sanctissimum omnium putaverint.