Cuius legatio exitium fuit Asiae

totius et Pamphyliae: quibus in

provinciis multas domos,

plurimas urbis, omnia fana

depopulatus est, tum cum. Cuius praetura

urbana aedium sacrarum fuit

publicorumque operum depopulatio.

lam vero omnium vitiorum

suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia

in provincia Sicilia; quam iste per

triennium ita vexavit ac perdidit

ut ea restitui in antiquum statum

nullo modo possit; vix autem per

multos annos, innocentisque

praetores, aliqua ex parte

recreari aliquando posse

videatur.