Ich werde hier nochmal den ganzen Text reinsetzen.
Dolor patrocli mortui animum achillis valde incenderat. sed vix amicum magno cum honore sepeliverat, cum ira eius in summum furorem versa est. statim a classes in litore sita discedere constituit magnaque voce clamavit: ,,non impune, hector, crudelis troianorum dux, a te amicus meus necatus est. Ego te tollam. Mox omnes troiani te a me oppressum esse sentient.„ Cito achilles ad socios rediit et cum hectore pugnare coepit. Primo ab eis eminus hastae missae sunt, postea comminus gladii stricti sunt. Ceteri autem hanc pugnam duorum spectabant. Ulixes:,,Quam acriter“, inquit, ,,hi viri inter se pugnant! Magna cupiditas pugnae hos incitat.„ Sed achilles, quod ei a minerva dea auxilium datum est, se virtute superiorem praebuit. hector fugere studuit et ter circum muros urbis troiae ab achille actus est. Is, ubi eum comprehendit, gladio necavit. tum hector mortuus equo ad castra graecorum portatus et corpus eius cottidie circum sepulcrum patrocli tractum est. Tantus erat furor achillis. priamus autem, postquam filium necatum esse et hostes corpus eius tam crudelite tractare audivit, valde maestus erat neque duces graecos adire cessavit. nocte castra eorum intravit, achillem convenit et eum ita appellavit: ,,O achilles, non rex, sed pater ad te veni. Cogita de patre tuo! respice amorem patris! tu adhuc vivis. sed mihi filius fato duro raptus est. spplex te peto. redde mihi, quaeso, corpus eius! nefas enim est mortuum non sepelire. Vita iram deorum!“ Sed ab achille non verbis vehementibus responsum est: ,,Tu, priame, hostis quidem es, tu quidem gentem hostium regis. Sed tu me de patre meo monuisti. Itaque etiam te colo patrem. sponte mea tini corpus filii reddam.„ Tandem pater filium mortuum in urbe re-portavit. Ea res a multis visa est, etiam ab ulixe. is secum cogitavit: ,,Quam bene, quam clementer achilles fecit!“