Ich bräuchte dringend eine Übersetzung aus dem lateinischen ins deutsche. Schonmal jetzt vielen Dank :)

1) Mos erat in oppido quodam Piceni, ut, qui hieme 2) porcum occidisset, viciniam ad cenam invitaret. 3) Quidam, quo modo eam impensam vitaret, 4) compatrem consuluit. 5) Tum alter : „Dic cras porcum tibi hac nocte furto
6) ablatum.“ 7) Et illo nihil tale verente clam porcum nocte 8) subripuit. Mane ille conspiciens sibi porcum
9) ablatum esse ad compatrem profectus et magna 10) voce questus est porcum sibi furto subreptum. 11) Tum alter: „Recte, compater mi, sapis!“, inquit, 12) „ita enim te docui locuturum.“ 13) Cum ille saepius et per deum iuraret id verum 14) esse, „Bene agis“, respondit, „et secundum 15) consilium meum.“ 16) Cum ille iurare perseveraret, „Hoc modo te loqui 17) debere antea monui“, respondit, „et sanum 18) consilium dedi tibi.“ Tandem elusus abiit.