Nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te Voluntatis. Cuius ego causam animadverte,

quaeso, qua fide defendam: Prodo meam.

O clementiam admirabilem atque litteris monumentisque decorandam!

M. Cicero apud te defendit alium in ea voluntate non fuis-

se, in quã se ipsum confitetur fuisse.

Nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec reformidat,

quid tibi de se occurrat. Vide, quam non reformidem!

Vide, quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi oria-tur!

Quantum potero, voce contendam, ut hoc populus

Romanus exaudiat.

Suscepto bello, Caesar, gesto etiam ex parte magna

nulla vi coactus

iudicio ac voluntate ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te.

Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum, qui, cum

hoc sciret, tamen me rei publicae reddidit, qui ad me ex

Aegypto litteras misit, ut essem idem, qui fuissem.

Atque haec propterea de me dixi, ut mihi Tubero, cum de

se eadem dicerem, ignosceret.