Wir müssen eine Präsentation halten und dafür einen lateinischen Text übersetzen. Da Präsentationen schon schrecklich für mich sind, bin ich völlig überfordert mit allem und nichts ergibt Sinn.

Das ist der Text:

Plurimum usui erit pueros statim bene institui. Hoc autem difficile est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis augeamus aut ingenium retundamus.

Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur. Surgit, si s laudatur et in spem bonam sui adducitur. Sed eadem ista insolentiam et iracundiam efficiunt.

In certaminibus aequalium nec vinci pueros patiamur nec irasci! Demus operam, ut familiaris sit iis, cum quibus contendere solet, ut in certamine consuescat non nocere velle, sed vincere.

Quotiens superaverit et dignum aliquid laude fecerit, attolli, non gestire patiamur!

Dabimus aliquod laxamentum, desidiam vero otiumque non sinemus et illos procul a deliciis retinebimus.

Et timeat interdum, vereatur semper, maioribus surgat. Et divitias parentum in conspectu habeat, non in usu.

Hat jemand eine Idee?