Ich bin am verzweifeln. Wüsste irgendjemandvon euch villeicht die übersetzung dieses textes:

Incredibile videri potest, quot per dies singulos in civitatem victualia ingeruntur, ovorum atque cancrorum multae quadrigae adveniunt; pistus panis, carnes, pisces, volatilia sine numero afferuntur. Ubi advesperascit, nihil venale ex his invenies.

Vindemia hic ad quadraginta dies protenditur, nullo non die trecenti currūs onusti vino bis terque inferuntur, ducentos et mille equos in dies ad opus vindemiarum exercent. Et villis praeterea ad festum usque Martini libertas omnibus est vinum in urbem redigere. Incredibile dictu est, quanta vis inducatur vini, quod vel Viennae bibitur vel ad extraneos per Danubium contra cursum aquae magno labore mittitur.