Hallo, weiß jemand die richtige Übersetzung von diesem Text?

Paucis post annis Cicero reus factus est a Clodio tribuno plebis eadem de causa, quod nempe cives Romanos necavisset. Tunc maestus senatus, tamquam in publico luctu, vestem mutavit. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit ex urbe cedere, quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur. Illius domum et villas incendit. Sed vis illa diuturna non fuit: Mox enim maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Ei redeunti ab universis obviam itum est. Domus eius publica pecunia restituta est.