Post haec, advenientem diem Natalis Domini nostri Iesu Christi, in iamdicta basilica beati Petri apostoli omnes iterum congregati sunt. Et tunc venerabilis et almificus presul manibus suis propriis pretiosissimā coronā coronavit eum. Tunc universi fideles Romani videntes tantam defensionem et dilectionem, quam erga sanctam Romanam ecclesiam et eius vicarium habuit, unanimiter altisona voce - Dei nutu atque beati Petri, clavigeri regni caelorum - exclamaverunt: ,,Karolo, piissimo Augusto a deo coronato, magno et pacifico imperatori, vita et victoria (sit)!“ (Id) ante sacram confessionem beati Petri apostoli, plures sanctos invocantes, ter dictum est; et ab omnibus constitutus est imperator Romanorum. Illico sanctissimus antistes et pontifex unxit oleo sancto Karolo, excellentissimo filio eius, rege, in ipso die Natalis Domini nostri Iesu Christi.

Brauche bitte dringend eine Übersetzung davon!
Vielen Dank!!!