ich hab in 2 wochen lateinschulaufgabe...ich habe jetzt diesen Text übersetzt aber bräuchte eine passende Lösung ...der Text ist aus Cicero Sammlung Ratio von C.C Buchner

De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis? Novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem.Quanta illuc multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et eversae! At quo loco! Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapium, in primo aditu vestibuloque templi. Quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.