Europa, Argiopes et Agenoris filia, Sidoniac. Hanc Iuppiter in taurum conversus a Sidone Cretam transportavit et ex ea procreavit Minoem, Sarpedonem, Rhadamanthum. Huius pater Agenor suos filios misit, ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent. Phoenix in Africam est profectus ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cadmusi cum erraret, Delphos devenit; ibi responsum accepit, ut a pastoribus bovem emeret, qui lunae signum in latere haberet, eumque ante se ageret; ubi decubuisset, ibifatum esse eum oppidum condere. Cadmusi cum imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem venit, quem draco custodiebat. Qui cum socios Cadmii interfecisset, a Cadmoi lapide est interfectus. Ex bove autem, quem ‹Cadmusi› secutus fuerat, Boeotiaj est appellata.

Wäre sehr nett, wenn mir jemand diesen Text übersetzten könnte, da ich bald Latein SA habe und nicht weiß, ob ich ihn richtig übersetzt habe. Vielen Dank!! :)