Latein Text?
Nach dem Sieg über Pompejus benahm sich Cäsar wie ein Alleinherrscher.
Mehr und mehr Stimmen in Rom erhoben sich daher gegen seine Macht:
„Caesar, cuius ingentem potentiam timemus, regnum capere vult.“
„Tarquinius rex ultimus non fuit: Nam Caesar rex novus esse
cupit.“ „Quod si prohibere volumus, Caesarem necare debemus.“
Schließlich in der Senatssitzung des 15. März 44 v. Chr. …
Senatores, postquam in curiam convenerunt, Caesarem exspectaverunt.
Qui curiam petere dubitavit, quod Calpurnia uxor eum
verbis vehementibus monuit: „Ea nocte somnium1 me terruit:
Te mortuum2 vidi. Mane hic, Caesar, quia saluti tuae timeo3!“
Paulo post Brutus senator ad aedes Caesaris venit eumque rogavit:
„Ubi es, Caesar? Cur in curiam non venis? Senatores te exspectant.“
Quamquam Calpurnia maritum tenere studuit, is denique cum
Bruto curiam petivit. Quam dum Caesar intrat, senatores surrexe-
runt eumque salutaverunt4.
Unus e senatoribus …
Das ist Prima nova Lektion 17 Z, die Ermordung Caesars. Nach Sueton, Divus Iulius. Könnte jemand die Original Geschichte heraussuchen, wo auch der letzte Satz vollständig ist? Dankeschön :)
1 Antwort
Hier die Originaltextstelle, auf der der Lektionstext aufbaut:
Conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. Qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia vocantem partibus divisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra via vel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.
[81] Sed Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est. Paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas villas vetustissima sepulcra dis[s]icerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inventa est conscripta litteris verbisque Graecis hac sententia: quandoque ossa Capyis detecta essent, fore ut illo prognatus manu consanguineorum necaretur magnisque mox Italiae cladibus vindicaretur. Cuius rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris. Proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere. Et immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. Ea vero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, alias cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.
Ob haec simul et ob infirmam valitudinem diu cunctatus an se contineret et quae apud senatum proposuerat agere differret, tandem Decimo Bruto adhortante, ne frequentis ac iam dudum opperientis destitueret, quinta fere hora progressus est libellumque insidiarum indicem ab obvio quodam porrectum libellis ceteris, quos sinistra manu tenebat, quasi mox lecturus commiscuit. Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent: quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.
[82] Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renventique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit: deinde clamantem: 'ista quidem vis est!' alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvoluit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ σὺ τέκνον; Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres servoli domum rettulerunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.
Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.
Wie du siehst, falls du den Text verstehst, findet sich dort kein Satz mit "Unus e senatoribus ...". Das liegt einfach daran, dass der Text von den Machern des Lateinlehrbuchs so umgestaltet und vereinfacht worden ist, dass er keine Konstruktionen, Formen oder Vokabeln enthält, die den Schülern und Schülerinnen bis zu diesem Zeitpunkt bekannt sind. Der Unterschied zwischen Originaltexten und Lehrbuchtexten ist daher in der Regel desto größer, je früher man sich in der Lernphase, also in der Arbeit mit dem Lehrwerk, befindet.
LG