Seneca Brief 89. Übersetzung

1 Antwort

Ach ja hier noch der Brief der zu übersetzen war^^

(4) Primum itaque, si videtur tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit, quo illa pervēnit. Philosophia unde dicta sit, apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet. (5) Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam, quidam ita: Sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent: Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis. A quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. (6) Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest, ut idem sit, quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est. Illa venit, ad hanc itur. [ … ] (8) Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem. Nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est, qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera, quae ad urbes perducunt, extra urbes sunt, sic viae ad virtutem extra ipsam: Ad virtutem venitur per ipsam, cohaerent inter se philosophia virtusque. [9] Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: Moralem, naturalem, rationalem. Prima componit animum. Secunda rerum naturam scrutatur. Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.